"Ego Humbertus Grare [Grace] preceptor et ex nomine ville et communitatis Rotondimontis notum facio universis quod cum pro fide manute-/-nenda et excelentiam illustrissimi principis et domini nostri Sabaudie atque ducis quo? per non nullos fidis nostre ignaros minatur per nobiles et burgenses eiusdem / ville Rotondimontis fuerunt tam ipsis ac probis hominibus castellanie ac resorti Rotondimontis eorum voluntatibus tamen intervenientibus ad vires reprimandas / ordinata accipienda emenda et habenda certa scuta seu arnet [aruet] cuiusque domini sacerdotes venerabilis cleri collegiale beate Marie Virginis ad fidem manutenendam / teneantur eapropter prefati venerabiles domini sacerdotes de clero predicto Rotondimontis eorum spontaneis voluntatibus de numero dictorum scutorum seu arnet / accipiunt videlicet numerum? sex scutorum seu arnet eorum sumptibus quod voluntarie et sponte ipsi domini sacerdotes cleri predicti fecerunt cum protestatione / infra descripta. Ecce quod ego dictus gubernator et preceptor nomine quo supra, sciens et spontaneus de velle et ancensu nobilium et discretorum virorum / Francisci de Billens, domini de Macconens, Humberti Seigniodi, Iohannis Malliard, Nycolai Reynaulx, Iacobi Malliard, Iacobi Musy, Michaelis Moenat, Iohannis Malliard, / Iohannis Reynaulx, Ludovici Moreti, Iohannis Pierrod, Petri Escoffey, Iacobi Richoz, Iohannis Bussat, Iohannis Costaz, Anthonii Brayer, Bernardi Chuet, Hugonini Clement, / Anthonii Margueron, Nycolai Franyere, Humberti Berthod, Francisci Bugnion, Glaudii Cordey, Petri Richoz, Michaelis Malliard, Moneti Duveinex, Iacobi / Depiroz, Iacobi Grand, Iohannis Bron, Glaudii Cossandey, Glaudii Escoffey, Iacobi Demont [d'Esmont], Anthonii Peyre, Iohannis Urbani, Iohannis Coschat, Blasii Puget, Rodulphi / Rossiez, Glaudii Cheney, Francisci Franyere, Francisci Iurdat, Bernardi Iolyon, Petri Puget, Glaudii Bouet, Glaudii Bocherco, Gaspardi Magniens, Francisci / Molerez, Petri de Leydemant, Petri Germuet, Humberti Berthodi, Glaudii Peppon, Glaudii Eccaurani, Dominici Vuillani et Francisci Volerit, burgensium ville predicte /Rotondimontis, sonitu magne campane more solito in unum congregati, confiteor et in vero veritatis recognosco quo supra nomine ? Quod ? Illa captio arnetorum est et fuit de / gratia speciali et bono zelo, et pro certis bonis et vallidis libertatibus et franchesiis per illas villam et communitatem predicte clero concessa, et per dominum de Sabaudie ? / ducem laudata et ratifficata non tenebantur neque aliquo modo teneri videtur sed exenti et liberti sunt. Igitur ego preceptor sepe dictus, de laude consillio et / concensu quibus supra voleri volo et concedo venerabili domino de Abacia coadiutori predicti venerabilis cleri atque ? Presenti stipulanti et acceptanti vice nomine et ad opus prefati / ?venerabilium dominorum sacerdotum de clero predicto et suorum successorum ?erga hec acceptio scutorum seu arnetorum eidem clero nec eorum libertatibus et franchesiis / preiudicium et gravamen ferre habeat seu potius sit augmentari et confirmationem compareque debemus? ? Omnes libertates et franchesias in suis plenis robore / et vallore, ego dictus preceptor dicte ville Rotondimontis sigillum commune castellanie Rotondimontis unacum signeto manuali iurati subsignati, hiis / quibus rogavi apponendum et meis precibus apponi feci. Datum die sexta mensis ianuarii, anno domini millesimo quingentesimo trigesimo / quarto ab annunciatione dominica sumpto. [Signet] Ioahnnes Allamandi.. Ville et communauté de Romont; Grace [Grare] Humbert, précepteur de la ville et communauté de Romont; Clergé de Romont; Abatia [Abacia] Jean de, coadjuteur du clergé de Romont; Allamand Jean, juré de la châtellenie de Romont; Bourgeois de Romont; Billens François de, seigneur de Macconnens; Seigniodi Humbert