Installation de Claude de Leglise à la cure d'Attalens par l'évêque de Lausanne, assortie de recommandations suivant le Concile de Trente (1545)
Transcription:
Petrus Schnewli reverendissimi in Christopatris [2] Ac Domini Domini Anthonii a Porrevaud episcopi Lausanensis pro tempore vicarius generalis in spiritualibus serie [3] praesentium universis harum lectoribus et auditoribus salutem in Christo precamur, et notum facimus quod cum pa[4]-storalis curae regimen magni momenti et grave sit, eo magis cuique enitendum est, ut ecclesiis parochialibus eius[5]-modi proficiantur rectores, qui doctrina, vitaeque exemplo dignitatem pastoralem apud eos? Cum laude sustineant. Itaque [6] venerande domini Claudi de l'Eglise, cum in examinatorum judicio dignus habearis, item per clerum Rotundimontis colla[7]-tores subscripti parochialis beneficii nominatus et presentatus sis, in fidem preterea catholicam, iuxta Sacri Concilii Tridentini [8] decreta iuraris. Nos officii nostri ratione, authoritate apostolica ad hoc sufficienter instructi, te prenominatum dominum Claudium [9] de Leglise Parochum et ovicem? Christi rectorem ecclesiae parochialis de Attalens constituimus, ordinamus et confir[10]-mamus. Potestatem tibi facentes omnes parochiae fructus et proventus, sive ex bonis immobilibus, decimis censibus sive [11] ex incertis quibusvis aliis eventibus coligendi recipiendi, et ad honestam fui sustentationem utendi. Serio interim illud [12] te admonemus, ut ex debito prestiti nobis juramenti, jura et immunitates parochiae ecclesiaeque dei tueare, ne quidquam [13] ad eandem spectans distratias aut ullo modo cuiusque authoritate alienare patiaris verum potius distractas illegitimeque [14] alienata recuperare studeas. Exigit autem huius sui officii debitum, ut omnibus suis (tuis) pastor, vitae exemplo precas easdem [15] sacra doctrina sanctorum patrum, et ecclesiae catholicae pascas, quovis anno data commoditate sacrificii valorem et matrimonii [16] decretum explices fidei rudimenta pueros edoceas, ieiunia, festos dies populo denuncies, nuptias benedicas, contrahentium [17] et baptisatorum librum habeas, missas dominicis et festis diebus, et quoties ex obligatione aut parochiae consuetudine tene[18]-ris, sancte pieque celebres, defunctorum corpora consuetis ecclesiae ceremoniis terrae mandes, et reliqua qua parochorum [19] sunt munia cum populi aedificatione obeas. Ut autem singulis constet te non aliunde sed per ostium ovium ad oves [20] ingressum legitimeque pastorem constitutum hasce appenso nostro sigillo roboravimus decima tertia die mensis martii [21] anno a partu virgineo M D XC VI. Evêque de Lausanne; Schnewli Pierre, évêque de Lausanne?; Porrevaud Antoine, vicaire général de l'évêque de Lausanne; Leglise Claude de, recteur de la paroisse d'Attalens; Montenach A.;